- HLTIO
- HLTIOmandata heredi, apud Romanos olim, memoratur Suetonio, in Vesp. c. 6. Iactatum exemplar epistolae---defuncti Othonis ad Vespasianum extremâ obtestatione, ultionem Inandantis. Nempe sic illi soliti, ultionem mortis suae amico aut heredi mandare; ut Germanicus apud Tacirum, l. 2. Annal. c. 85. quique non ulciscitur haeres, iure civili indignus habitus hereditate, leg. 9. C. de his quae indig. Pauli, Sent. Tit. 5. l. 3. Unde et filii conquestio apud Attium in Epigon, ex quo Marcellus profert in Ulso. Eiusdem modi Francorum ius, apud Aimoinum, Histor. Francor. l. 4. c. 28. Nec dissimiliter Senatus consultum Silanianum, de ultione Domini. An vestigia rei in Sacris, ubi de mandatis Davidis Regis ad Salomonem fil. circa Simei et Ioabum? 1. Reg. c. 2. v. 5. 8. Vide quoque Curtium, l. 5. extr. ubi Darii, et Sinicarum Rerum Scriptores, ubi Monarchae Zunchinii ultima, enarrant: praeter Theod. Marcilium, ad Sueton d. l. Certe etiamnum id non unô Italiae locô in usu esse dicitur; sed et vix ulli ingratum votum illud Didonis Punicae, l. 4. Aen. v. 625.Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor etc.Nec mirum, cum ultione naturae nostrae, sibi relictae, nihil sit iucundius, ut Homerus alicubi ait, ad quem Eustathium vide: longe aliter sentiente Apostolô, qui Rom. c. 12. v. 19. Ultionem, velut rem sacram, Deo propriam facit, Ε᾿μοὶ ἐκδίκησις, ἐγὼ ἀποδώσω κτλ. Vide quoque supra Inimici, it. Manes: uti de more tela, quibus Ultio peracta, consecrandi, voce Tycho.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.